DECALITRON

DECALITRON
DECALITRON
monetae genus, apud Aeginetas, staterem valebat Corinthium, Polluce teste: seu decem obolos Aeginaeos, sexdecim obolos Atticos cum besse seu duobus trientibus eiusdem oboli Attici: non solum cum triente uno, ut vult Samlas. de M. Usur. c. 6. quippe cum sex oboli Aeginaei decem Atticos aequarent, unus Aegiaeus continebant Atticum unum, et praeterea eius bessem seu duos trientes. Itaque Decalitron excedebat dnas drachmas Atticas, quae 12. tantum obolos Atticos haberent, contra quam sensêre quidam. Idem erat Decalitron Corinthiacum et Syracusanum, eviusmodi pondere supra didrachmam, et semidrachmam atque aliquid amplius excurrentia, reperiri hodieque in capsis Antiquariorum, testis est dicto loco Salmas. Unde non nisi per abusum vocis Decalitron drachmam aliquando vocan, pater. vide Ioh. Frid. Gronov. l. 3. de Pec. vet. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • UNCIA — Οὐγκιὰ Siculis, minutus nummus, Romanis duo decima pars Librae. Plurima enim, in re Monetali, vocabula Siculorum adoptavêre Romani, non ut eandem quidem omnibus partibus rem significarent, sed tamen, propter quandam analogiam. Ita sicuti Obolum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”